Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.15.1 | Cic. Fam. 2.15.4 (English) | >>Cic. Fam. 2.16.1 |
2.15.2
Dolabellam a te gaudeo primum laudari , deinde etiam amari ; nam ea , quae
speras Tulliae meae prudentia temperari posse , scio cui tuae epistulae respondeant . quid , si meam legas , quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium ? sed quid agas ?
sic vivitur . quod actum est , di adprobent . spero fore iucundum generum nobis , multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit .
res publica me valde sollicitat . faveo Curioni , Caesarem honestum esse cupio , pro Pompeio emori possum ; sed
tamen ipsa re publica nihil mihi est carius , in qua tu non valde te iactas ; districtus enim mihi videris esse , quod et bonus civis et bonus amicus es .
ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae . 'puerum ?' inquis . at quaestorem , at nobilem
adulescentem , at omnium fere exemplo . neque erat superiore honore usus , quem praeficerem . Pomptinus multo ante discesserat ; a Quinto fratre impetrari non poterat ; quem tamen si reliquissem , dicerent iniqui non me plane post annum , ut senatus voluisset , de provincia decessisse ,
quoniam alterum me reliquissem . fortasse etiam illud adderent , senatum eos voluisse provinciis praeesse , qui antea non praefuissent , fratrem meum triennium Asiae praefuisse . denique nunc sollicitus non sum ; si fratrem reliquissem , omnia timerem . postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo , qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt , hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui . hoc tu meum consilium laudes necessest , mutari enim non potest .
2.15.3
2.15.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.15.1 | Cic. Fam. 2.15.4 (English) | >>Cic. Fam. 2.16.1 |